Philippians 4

Id est per quos in praesenti laetificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister. etc. Omnes moneo, sed specialiter Evodiam et Syntichen: quia hae mulieres religiosae praedicatores suscipere solebant. Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in aeterna domo. Unde: Joan. 14.. Praedestinatio in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitae continemini. etc. Laetatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quae vultis impetrare. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Haec notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. id est Deus qui est pax summa, quae nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, praeter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli. etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudopraedicatores monuit. De caetero autem in conclusione, quae ad perfectionem sunt exponit. Istud ad proximum. in propria vita; et ut minus dicatur, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est. . etc. Hic commemorat, quod sibi saepe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo coelesti condendos. etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Ministrando mihi necessaria. Quae ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitae aeternae provenit. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis. Non propter se, sed profectum eorum gaudet. Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. . Datum est res ipsa quae datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: sed addidit: Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetae hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Id est bonam et rectam voluntatem bonae operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suae necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati. Quae missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quae est incensum Dei. Unde dicitur: Luc. 11.. Non in terrenis, sed in gloria. Vel gloria Christi implentur desideria sanctorum, ut ipse Christus inde sit gloriosus. . .
Copyright information for VulgGlossa